HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CXXVI: De cultoribus vineae sanguinariis

#Matth. XXI; Marc. XII; Luc. XX#Psal. II

Iterum proposuit eis parabolam, de patrefamilias, qui plantavit vineam, et locavit eam agricolis. Qui missos servos, ad recipiendum fructus, occiderunt, sicut Isaiam serraverunt, Ezechielem tractum per aspera excerebraverunt, multos lapidaverunt. Et mittens pater filium, ait: Forsitan verebuntur filium meum. Dicamus Ario et Eunomio. Ecce Pater dicitur ignorare, et quidquid pro Patre responderunt, hoc intelligant pro Filio, qui se dicit ignorare consummationis diem. Quem cum vidissent agricolae dixerunt: Hic est haeres, quia sacerdotes sciverunt illum venisse. Cui Pater dixit: Dabo tibi gentes haereditatem tuam, et apprehensum filium ejecerunt. Quid ergo illis faciet dominus vineae. Et dixerunt secundum Lucam: Absit! Intelligentes, quod Messiam occiderent. Matthaeus dicit eos dixisse: Malos male perdet, et vineam suam locabit aliis agricolis. Hoc autem non dixerunt voce, sed in conscientia. Quod autem Judaei hoc facturi erant probavit Dominus, quia sic prophetatum erat ibi: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, etc.